monumenta.ch > Petrus Blesensis > sectio 19 > bnfNAL1585.61 > 55 > csg48.293 > sectio 9 > bavPal.lat.311.387 > sectio 34 > sectio 28 > bnfNAL1585.57 > salCod.Sal.X,16.385 > uwbM.p.th.f.68.221 > bnfNAL1585.66 > csg48.246 > salCod.Sal.X,16.379 > sectio 71 > sectio 69 > bavPal.lat.311.392 > bnfNAL1585.34 > sectio 27 > sectio 29 > sectio 87 > sectio 6 > sectio 78 > sectio 8 > sectio 100 > sectio 11 > uwbM.p.th.q.1a.226 > uwbM.p.th.f.68.259 > csg46.325 > Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, 23
Petrus Venerabilis, Epistulae, 1, EPISTULA XXII. ATONI PETRUS <<<     >>> EPISTULA XXIV. GUIGONI, , PETRUS

EPISTULA XXIII. INNOCENTIO, PETRUS SHOW APPARATUS

1 Fratres Luxovienses nuper ad nos venerunt, scripta paternitatis vestrae nobis deferentes; in quibus et destitutio quondam magni Luxoviensis monasterii paterna pietate a vobis defletur, atque ut in eodem loco de fratribus nostris abbatem et officiales necessarios concedamus, nihilominus nobis iniungitur. Per quos nimirum secundum litterarum tenorem omnipotenti Domino ibidem laudabiliter serviatur, et tam nobile monasterium in sui status praerogativam et pristinam integritatem, divina cooperante clementia, reparetur.
2 Quod praeceptum debita quidem reverentia suscepimus, sed pro sui difficultate non mediocriter formidamus. Nam, sicut novit sapientia vestra, in negotio religionis facilius possunt nova fundari, quam vetera reparari; quia, secundum beatum Gregorium, hominibus aliter institutis durum valde videtur, in mente veteri nova meditari.
3 Qui enim nova tantum aedificat, eum in veterum destructione non oportet laborare. Qui autem vetera reparare nititur, duplici cura constringitur, quoniam illi et veterum destructio et novorum incumbit aedificatio. Super haec et vestrae Cluniacensi Ecclesiae, nos qui rem novimus, valde timemus, ne frequenter, sicut saepe fit, ad alias Ecclesias translatis fratribus nostris, quod aliis refrigerium, nobis inferat detrimentum.
4 Postposuimus tamen omnia ista, et fratribus supradictis ad nos venientibus abbatem, et officiales necessarios, iuxta quod nobis iniunctum fuerat, dare parati fuimus. Sed illi nobis valde damnosa, sibi parum utilia postulantes, acquiescere nostro consilio noluerunt; et sicut dicebant, die constituta pro eodem negotio ad nos reversuri, ad propria redierunt.
5 Haec idcirco reverentiae vestrae notificamus, ut si ulterius in his instare voluerint et de Cluniaco abbatem petierint, nequaquam eligant quod ignorant, sed in nobis, qui melius vultum pecoris nostri agnoscimus, causam constituant. Hoc si fecerint, providebimus nos fideliter tales Ecclesiae ministros, per quos omnipotenti Domino in monasterio Luxoviensi, quantum ipse dederit, laudabiliter serviatur, idemque locus etsi non ad pristinam integritatem, ad meliorem tamen statum, divina cooperante clementia, reparetur. In hanc sententiam, si placet, et nobis et ipsis rescribite.